Found 2979 Results for: end

  • Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores. (Liber Genesis 23, 16)

  • Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)

  • Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam. (Liber Genesis 24, 13)

  • puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam ac revertebatur. (Liber Genesis 24, 16)

  • Occurritque ei servus et ait: “Pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua”. (Liber Genesis 24, 17)

  • ecce sto iuxta fontem aquae; et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua"; (Liber Genesis 24, 43)

  • Dum haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula; descenditque ad fontem et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere. (Liber Genesis 24, 45)

  • Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quae respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha". Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius. (Liber Genesis 24, 47)

  • Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac; descenditque de camelo (Liber Genesis 24, 64)

  • Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius. (Liber Genesis 25, 24)

  • Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”. (Liber Genesis 25, 31)

  • Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita. (Liber Genesis 25, 33)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina