Found 2353 Results for: enim

  • bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis"”. (Liber Leviticus 9, 4)

  • Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel. (Liber Leviticus 10, 14)

  • Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram. (Liber Leviticus 11, 44)

  • Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum. (Liber Leviticus 11, 45)

  • Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est. (Liber Leviticus 13, 15)

  • Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere. (Liber Leviticus 13, 20)

  • immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 14, 13)

  • subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis verecunda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Haec enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. (Liber Leviticus 16, 4)

  • Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit. (Liber Leviticus 17, 14)

  • Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. (Liber Leviticus 18, 8)

  • Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. (Liber Leviticus 18, 27)

  • Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 18, 29)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina