Found 112 Results for: et Manasse tribui Benjamin

  • filiis Ephraim Osee filius Ozaziu; dimidio tribus Manasse Ioel filius Phadaiae; (Liber I Paralipomenon 27, 20)

  • et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zachariae; Beniamin autem Iasiel filius Abner; (Liber I Paralipomenon 27, 21)

  • Congregavitque universum Iudam et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Simeon; plures enim ad eum confugerant ex Israel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo. (Liber II Paralipomenon 15, 9)

  • Igitur cursores pergebant de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. (Liber II Paralipomenon 30, 10)

  • Attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon se humiliaverunt et venerunt Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 30, 11)

  • Valde magna enim pars populi, de Ephraim et Manasse et Issachar et Zabulon, non erant mundati; et comederunt Pascha non iuxta, quod scriptum est. Et oravit pro eis Eze chias dicens: “Dominus bonus propitietur (Liber II Paralipomenon 30, 18)

  • Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israel, qui inventus fuerat in urbibus Iudae, et fregerunt simulacra succideruntque palos, demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent. Reversique sunt omnes filii Israel in possessiones et civitates suas. (Liber II Paralipomenon 31, 1)

  • Reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini, Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. (Liber II Paralipomenon 33, 18)

  • sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique (Liber II Paralipomenon 34, 6)

  • Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam, quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 34, 9)

  • Et de filiis Phahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui et Manasse. (Liber Esdrae 10, 30)

  • Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad, Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei. (Liber Esdrae 10, 33)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina