Found 33 Results for: extendit

  • Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; (Liber Isaiae 40, 22)

  • Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo. (Liber Isaiae 44, 13)

  • Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos. (Liber Ieremiae 10, 12)

  • Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos; (Liber Ieremiae 51, 15)

  • et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est. (Prophetia Ezechielis 10, 7)

  • Et fuit aquila altera grandis, magnis alis multisque plumis; et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam abundantius quam areolae, in quibus erat plantata. (Prophetia Ezechielis 17, 7)

  • Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo: (Prophetia Zachariae 12, 1)

  • Tunc ait homini: “Extende manum tuam”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 13)

  • Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “Extende manum”. Et extendit, et restituta est manus eius. (Evangelium secundum Marcum 3, 5)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina