Found 67 Results for: fidelis

  • Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. (Evangelium secundum Lucam 19, 17)

  • Deinde dicit Thomae: “Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)

  • Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco; (Actus Apostolorum 16, 1)

  • Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. (Epistula I ad Corinthios 1, 9)

  • Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. (Epistula I ad Corinthios 4, 2)

  • Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)

  • De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)

  • Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. (Epistula I ad Corinthios 10, 13)

  • Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “Est” et “Non”! (Epistula II ad Corinthios 1, 18)

  • Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino, (Epistula ad Ephesios 6, 21)

  • sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi, (Epistula ad Colossenses 1, 7)

  • Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino, (Epistula ad Colossenses 4, 7)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina