Found 130 Results for: fidem salutis

  • Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 34)

  • Et cum pluribus modis fidem dedisset secundum hoc constitutum, restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propter fratrum salutem. (Liber II Maccabaeorum 12, 25)

  • Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit. (Liber Proverbiorum 11, 15)

  • quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum, se autem manifestat eis, qui fidem habent in illum. (Liber Sapientiae 1, 2)

  • Videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis (Liber Sapientiae 5, 2)

  • sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae. (Liber Sapientiae 16, 6)

  • Corona sapientiae timor Domini, repollens pacem et salutis fructum: (Liber Ecclesiasticus 1, 22)

  • Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices; (Liber Ecclesiasticus 22, 28)

  • Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum: (Liber Ecclesiasticus 27, 17)

  • Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et, qui perdiderit confusionem, fugiet repromissorem. (Liber Ecclesiasticus 29, 19)

  • Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectatio super cordis gaudium. (Liber Ecclesiasticus 30, 16)

  • Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem”. (Liber Isaiae 12, 2)


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina