Found 100 Results for: filias
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)
Vae tibi, Moab; peristi, popule Chamos! Dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorraeorum Sehon. (Liber Numeri 21, 29)
Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat sed tantum filias, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. (Liber Numeri 26, 33)
Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne. (Liber Deuteronomii 12, 31)
Filios generabis et filias et non frueris eis, quoniam ducentur in captivitatem. (Liber Deuteronomii 28, 41)
Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem — et omnis Israel cum eo — duxerunt eos ad vallem Achor, (Liber Iosue 7, 24)
et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt, et servierunt diis eorum. (Liber Iudicum 3, 6)
Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; (Liber Iudicum 12, 9)
Quid faciemus, ut, qui remanserunt, uxores accipiant? Omnes enim in commune iuravimus per Dominum non daturos nos his filias nostras”. (Liber Iudicum 21, 7)
Filias autem nostras eis dare non possumus, constricti hoc iuramento: “Maledictus, qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin!””. (Liber Iudicum 21, 18)
cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin”. (Liber Iudicum 21, 21)
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum. (Liber I Samuelis 2, 21)