Found 2660 Results for: filiorum Israel

  • Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. (Epistula I ad Timotheum 2, 15)

  • vituperans enim eos dicit: “Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum; (Epistula ad Hebraeos 8, 8)

  • Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae. (Epistula ad Hebraeos 11, 21)

  • Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit. (Epistula ad Hebraeos 11, 22)

  • Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari; (Apocalypsis Ioannis 2, 14)

  • Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israel: (Apocalypsis Ioannis 7, 4)

  • et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israel. (Apocalypsis Ioannis 21, 12)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina