Found 534 Results for: filios
Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: “Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est; (Liber Numeri 13, 32)
ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur”. (Liber Numeri 13, 33)
"Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem". (Liber Numeri 14, 18)
Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. (Liber Numeri 14, 39)
“Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, (Liber Numeri 15, 2)
Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, (Liber Numeri 16, 10)
Misit ergo Moyses, ut vocaret Dathan et Abiram filios Eliab, qui responderunt: “Non venimus! (Liber Numeri 16, 12)
“Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. (Liber Numeri 17, 17)
Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. (Liber Numeri 17, 21)
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. (Liber Numeri 17, 24)
Excubate in ministerio sanctuarii et in ministerio altaris, ne oriatur amplius indignatio super filios Israel. (Liber Numeri 18, 5)
A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. (Liber Numeri 21, 24)