Found 128 Results for: fratrem

  • Et Iason quidem, qui proprium fratrem circumvenerat, ipse circumventus ab alio profugus in Ammanitem expulsus est regionem. (Liber II Maccabaeorum 4, 26)

  • et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui praeerat Cypriis. (Liber II Maccabaeorum 4, 29)

  • et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem illius Chaeream et Apollophanem. (Liber II Maccabaeorum 10, 37)

  • unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: “Cui laboro et fraudo animam meam bonis?”. In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat? (Canticum Canticorum 8, 1)

  • Noli arare mendacium adversus fratrem tuum neque in amicum similiter facias. (Liber Ecclesiasticus 7, 13)

  • Noli commutare amicum cum pecunia neque fratrem carissimum cum auro Ophir. (Liber Ecclesiasticus 7, 20)

  • Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum et non abscondas illam sub lapide in perditionem. (Liber Ecclesiasticus 29, 13)

  • Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)

  • Excelsum fecit Aaron sanctum similem ei, fratrem eius de tribu Levi. (Liber Ecclesiasticus 45, 7)

  • Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: “Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua”. (Liber Isaiae 3, 6)

  • “Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. (Liber Isaiae 19, 2)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina