Found 94 Results for: fructum

  • Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 11)

  • Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 12)

  • Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1, 29)

  • iratusque Dominus contra vos claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det fructum suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 17)

  • et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium, donec te disperdat (Liber Deuteronomii 28, 51)

  • et comedes fructum uteri tui, carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in obsidione et angustia, qua opprimet te hostis tuus. (Liber Deuteronomii 28, 53)

  • Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: Comede hoc anno, quod reppereris, in secundo autem anno, quae sponte nascuntur; porro in anno tertio seminate et metite, plantate vineas et comedite fructum earum. (Liber II Regum 19, 29)

  • Et, quodcumque reliquum fuerit de domo Iudae, mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum; (Liber II Regum 19, 30)

  • Ecce nos ipsi hodie servi sumus; et in terra, quam dedisti patribus nostris, ut comederent fructum eius et bona eius, nos ipsi servi sumus. (Liber Nehemiae 9, 36)

  • Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)

  • Fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum. (Liber Psalmorum 21, 11)

  • Terra dedit fructum suum; benedicat nos Deus, Deus noster, (Liber Psalmorum 67, 7)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina