Found 19 Results for: herba

  • omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, (Liber Genesis 2, 5)

  • Dixeruntque ad pharaonem: “Ad peregrinandum in terra venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame, in terra Chanaan petimusque, ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen”. (Liber Genesis 47, 4)

  • est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra”. (Liber II Samuelis 23, 4)

  • Et, qui sedent in eis breviata manu, contremuerunt et confusi sunt; facti sunt quasi fenum agri et gramen virens, herba tectorum, quae arefacta est, antequam veniret ad maturitatem. (Liber II Regum 19, 26)

  • Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. (Liber Iob 5, 25)

  • Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit gustari herba insulsa? (Liber Iob 6, 6)

  • pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo herba foetida!”. Finita sunt verba Iob. (Liber Iob 31, 40)

  • quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident. (Liber Psalmorum 37, 2)

  • mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit. (Liber Psalmorum 90, 6)

  • Etenim neque herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. (Liber Sapientiae 16, 12)

  • Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. (Liber Isaiae 15, 6)

  • Habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri. (Liber Isaiae 37, 27)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina