Found 171 Results for: homines

  • Et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et, quaecumque profert humus, et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum”. (Prophetia Aggaei 1, 11)

  • Siquidem ante dies istos merces hominis non erat, nec merces iumenti erat, neque introeunti neque exeunti erat pax prae tribulatione; et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. (Prophetia Zachariae 8, 10)

  • Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est””. (Prophetia Zachariae 8, 23)

  • Et ego non miserebor ultra super habitantes terram, dicit Dominus; ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui; et concident terram, et non eruam de manu eorum”. (Prophetia Zachariae 11, 6)

  • Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 19)

  • Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)

  • Porro homines mirati sunt dicentes: “Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)

  • Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 36)

  • Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)

  • Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “Quem dicunt homines esse Filium hominis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 13)

  • Aspiciens autem Iesus dixit illis: “Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)

  • Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 13)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina