Found 21 Results for: idolorum

  • Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam cadavera vestra super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, (Liber Leviticus 26, 30)

  • Aod autem, dum illi cunctarentur, effugerat et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat, venitque in Seira. (Liber Iudicum 3, 26)

  • Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo. (Liber I Samuelis 31, 9)

  • Et abstulit prostibula de terra purgavitque universas sordes idolorum, quae fecerant patres eius. (Liber I Regum 15, 12)

  • cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis. (Liber I Paralipomenon 10, 9)

  • Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. (Liber II Maccabaeorum 12, 40)

  • Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est; (Liber Sapientiae 14, 12)

  • Infandorum enim idolorum cultura omnis mali initium et causa est et finis. (Liber Sapientiae 14, 27)

  • Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum. (Liber Isaiae 45, 16)

  • Et reddam primum dupliciter iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam”. (Liber Ieremiae 16, 18)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis. (Prophetia Ezechielis 6, 13)

  • Propter hoc loquere eis et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Omnis homo de domo Israel, qui posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me, ego Dominus respondebo ei per me pro multitudine idolorum suorum, (Prophetia Ezechielis 14, 4)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina