Found 97 Results for: igne
Ecce, ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum; et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum. (Liber Isaiae 54, 16)
Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis; (Liber Isaiae 66, 15)
quia in igne Dominus diiudicabit et in gladio suo omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino. (Liber Isaiae 66, 16)
Sufflavit sufflatorium in igne, consumptum est plumbum; frustra conflavit conflator, scoriae enim non sunt separatae. (Liber Ieremiae 6, 29)
et aedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal: quae non praecepi nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. (Liber Ieremiae 19, 5)
et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: “Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne!”; (Liber Ieremiae 29, 22)
Et in medio animalium, aspectus quasi carbonum ignis ardentium, quasi aspectus lampadarum discurrentium in medio animalium; et splendor erat ignis, et de igne fulgur egrediens. (Prophetia Ezechielis 1, 13)
Tertiam partem igne combures in medio civitatis, post completionem dierum obsidionis; et assumens tertiam partem, concides gladio in circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 2)
et ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eo egredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel: (Prophetia Ezechielis 5, 4)
Et ponam faciem meam in eos: de igne egressi sunt, et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos (Prophetia Ezechielis 15, 7)
Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te; daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum. (Prophetia Ezechielis 21, 36)
et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius. (Prophetia Ezechielis 22, 21)