Found 56 Results for: igni

  • Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni; (Liber I Samuelis 30, 1)

  • Cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas, (Liber I Samuelis 30, 3)

  • Siquidem nos erupimus contra Nageb Cherethi et contra Nageb Iudae et Nageb Chaleb et Siceleg succendimus igni”. (Liber I Samuelis 30, 14)

  • dixit servis suis: “Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni”. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: “Succenderunt servi Absalom agrum igni!”. (Liber II Samuelis 14, 30)

  • Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?”. (Liber II Samuelis 14, 31)

  • Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit; et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis. (Liber I Regum 9, 16)

  • Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui; (Liber Psalmorum 74, 7)

  • Incensa est igni et suffossa; ab increpatione vultus tui peribunt. (Liber Psalmorum 80, 17)

  • Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)

  • Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. (Liber Isaiae 1, 7)

  • et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)

  • et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo. (Liber Ieremiae 7, 31)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina