Found 257 Results for: ignis columna

  • Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. (Liber Genesis 15, 17)

  • dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”. (Liber Genesis 22, 7)

  • Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur. (Liber Exodus 3, 2)

  • Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est. (Liber Exodus 9, 24)

  • Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. (Liber Exodus 13, 21)

  • Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo. (Liber Exodus 13, 22)

  • Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum. (Liber Exodus 14, 19)

  • Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum; (Liber Exodus 14, 24)

  • Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit. (Liber Exodus 22, 5)

  • Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24, 17)

  • Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse, (Liber Exodus 33, 9)

  • cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum. (Liber Exodus 33, 10)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina