Found 745 Results for: illi

  • Dixit autem Eliseus ad regem Israel: “Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et ad prophetas matris tuae”. Et ait illi rex Israel: “Non, congregavit enim Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manu Moab?”. (Liber II Regum 3, 13)

  • Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab, at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur subsequentes et percutientes Moab. (Liber II Regum 3, 24)

  • Ivit itaque mulier et clausit ostium super se et super filios suos; illi offerebant vasa, et illa infundebat. (Liber II Regum 4, 5)

  • Qui ait illi: “Quam ob causam vadis ad eum hodie? Non sunt calendae neque sabbatum”. Quae respondit: “Vale”. (Liber II Regum 4, 23)

  • Quae dixit illi: “Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me?”. (Liber II Regum 4, 28)

  • Et ille ait ad Giezi: “Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri”. (Liber II Regum 4, 29)

  • Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt; tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt. (Liber II Regum 7, 8)

  • Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus. (Liber II Regum 8, 19)

  • Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: “Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad. (Liber II Regum 9, 1)

  • At illi responderunt: “Mendacium! Narra nobis!”. Qui ait eis: “Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel””. (Liber II Regum 9, 12)

  • Timuerunt illi vehementer et dixerunt: “Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere?”. (Liber II Regum 10, 4)

  • invenit fratres Ochoziae regis Iudae dixitque ad eos: “Quinam estis vos?”. At illi responderunt: “Fratres Ochoziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios dominae reginae”. (Liber II Regum 10, 13)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina