Found 745 Results for: illi
Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant, (Actus Apostolorum 10, 7)
sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. (Actus Apostolorum 10, 35)
Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. (Actus Apostolorum 11, 19)
Dixit autem angelus ad eum: “Praecingere et calcea te sandalia tua!”. Et fecit sic. Et dicit illi: “Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me!”. (Actus Apostolorum 12, 8)
At illi dixerunt ad eam: “Insanis!”. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “Angelus eius est”. (Actus Apostolorum 12, 15)
Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis. (Actus Apostolorum 12, 20)
Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt. (Actus Apostolorum 13, 14)
At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium; (Actus Apostolorum 13, 51)
Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam (Actus Apostolorum 14, 21)
Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. (Actus Apostolorum 15, 3)
Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi”. (Actus Apostolorum 15, 11)
Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam; (Actus Apostolorum 15, 30)