Found 304 Results for: immolavit animam
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)
Animam esurientem ne contristaveris et non exasperes pauperem in inopia sua. (Liber Ecclesiasticus 4, 2)
Congregationi affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum. (Liber Ecclesiasticus 4, 7)
Ne accipias faciem adversus animam tuam nec adversus animam tuam mendacium. (Liber Ecclesiasticus 4, 26)
Non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam. (Liber Ecclesiasticus 7, 22)
Mulier si est tibi secundum animam tuam, non proicias illam, sed odibili non credas teipsum. In toto corde tuo (Liber Ecclesiasticus 7, 28)
Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hereditatem tuam. (Liber Ecclesiasticus 9, 6)
Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet. (Liber Ecclesiasticus 10, 9)
Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 31)
Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? (Liber Ecclesiasticus 10, 32)
Insatiabilis oculus cupidi in parte non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 9)
Da et accipe et oblecta animam tuam; (Liber Ecclesiasticus 14, 16)