Found 7 Results for: impleantur

  • Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum. (Liber Exodus 29, 29)

  • ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. (Liber Leviticus 12, 4)

  • Antequam dies eius impleantur, abscindentur, et ramus eius non virescet. (Liber Iob 15, 32)

  • ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, (Liber Proverbiorum 5, 10)

  • Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 22)

  • et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. (Evangelium secundum Lucam 21, 24)

  • Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6, 11)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina