Found 19 Results for: interrogabant
interrogabant eum: “Dic ergo: Scibboleth” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “Sibboleth”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia. (Liber Iudicum 12, 6)
Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me; (Liber Psalmorum 35, 11)
Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur. (Liber II Maccabaeorum 7, 7)
et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “Licet sabbatis curare?”, ut accusarent eum. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 10)
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. (Evangelium secundum Marcum 7, 16)
Et interrogabant eum dicentes: “Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum?”. (Evangelium secundum Marcum 9, 11)
Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “Quare nos non potuimus eicere eum?”. (Evangelium secundum Marcum 9, 28)
Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. (Evangelium secundum Marcum 10, 2)
Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. (Evangelium secundum Marcum 10, 10)
Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: (Evangelium secundum Marcum 12, 18)
Et interrogabant eum turbae dicentes: “Quid ergo faciemus?”. (Evangelium secundum Lucam 3, 10)
Interrogabant autem eum et milites dicentes: “Quid faciemus et nos?”. Et ait illis: “Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris”. (Evangelium secundum Lucam 3, 14)