Found 99 Results for: invocate inimicos
Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. (Liber Proverbiorum 16, 7)
inimicos autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos. (Liber Sapientiae 10, 19)
Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia, (Liber Sapientiae 12, 20)
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam. (Liber Sapientiae 12, 22)
Usque ad mortem agonizare pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. (Liber Ecclesiasticus 4, 33)
Os dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos; et lingua eucharis salutem dicit. (Liber Ecclesiasticus 6, 5)
reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam. (Liber Ecclesiasticus 30, 6)
Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)
Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 8)
Et elevavit Dominus hostes super eum et inimicos eius excitavit, (Liber Isaiae 9, 10)
Et dicetis in die illa: “Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. (Liber Isaiae 12, 4)
Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit. (Liber Isaiae 42, 13)