Found 84 Results for: iratus

  • Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices. (Prophetia Habacuc 3, 8)

  • “Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. (Prophetia Zachariae 1, 2)

  • Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!”. (Prophetia Zachariae 1, 12)

  • sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)

  • Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello. (Prophetia Zachariae 10, 3)

  • Quod si dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quae destructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et ego destruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus est Dominus usque in aeternum'. (Prophetia Malachiae 1, 4)

  • Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)

  • Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 34)

  • Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 7)

  • Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”. (Evangelium secundum Lucam 14, 21)

  • Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis. (Actus Apostolorum 12, 20)

  • Et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina