Found 35 Results for: libera
Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. (Liber II Maccabaeorum 1, 27)
Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo. (Liber Proverbiorum 6, 3)
Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu opprimentis eum et non acide feras in anima tua in iudicando. (Liber Ecclesiasticus 4, 9)
Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: “Libera me, quia deus meus es tu”. (Liber Isaiae 44, 17)
dicentes ligno: “Pater meus es tu” et lapidi: “Tu me genuisti”. Verterunt ad me tergum et non faciem, sed in tempore afflictionis suae dicent: “Surge et libera nos!”. (Liber Ieremiae 2, 27)
et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 13)
Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri. (Epistula ad Romanos 7, 3)
Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino. (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. (Epistula ad Galatas 4, 22)
Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. (Epistula ad Galatas 4, 23)
Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; (Epistula ad Galatas 4, 26)