Found 16 Results for: liberi

  • Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “Qui sunt isti tibi?”. Respondit: “Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo”. (Liber Genesis 33, 5)

  • Respondit Ioseph: “Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum”. (Liber Genesis 44, 17)

  • Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)

  • Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum?”. (Liber Numeri 14, 3)

  • liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas, (Liber Deuteronomii 29, 10)

  • Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii, Annae autem non erant liberi. (Liber I Samuelis 1, 2)

  • Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati sunt; Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul. (Liber Nehemiae 12, 43)

  • Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare. (Liber II Maccabaeorum 6, 7)

  • Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus. (Liber Ecclesiasticus 10, 28)

  • Et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis, ut essent liberi et suae potestatis, et subiugastis eos, ut sint vobis servi et ancillae. (Liber Ieremiae 34, 16)

  • Cum autem ille dixisset: “Ab alienis”, dixit illi Iesus: “Ergo liberi sunt filii. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)

  • Responderunt ei: “Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis: “Liberi fietis”?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 33)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina