Found 110 Results for: lingua
“Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem”. 2 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit: (Actus Apostolorum 22, 1)
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”. (Actus Apostolorum 26, 14)
scriptum est enim: “Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo”. (Epistula ad Romanos 14, 11)
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)
Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat. (Epistula I ad Corinthios 14, 4)
Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 13)
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua. (Epistula I ad Corinthios 14, 19)
Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur; (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
et omnis lingua confiteatur “Dominus Iesus Christus!”, in gloriam Dei Patris. (Epistula ad Philippenses 2, 11)
ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! (Epistula Iacobi 3, 5)
Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna. (Epistula Iacobi 3, 6)