Found 64 Results for: malo
Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo. (Liber Ecclesiasticus 11, 16)
est autem astutia, quae abundat in malo, et non est sensus, ubi est amaritudo. (Liber Ecclesiasticus 21, 15)
Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. (16 17) (Liber Ecclesiasticus 29, 15)
Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium. (Liber Isaiae 59, 15)
“Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 2)
Et ego non institi pro malo apud te et diem calamitatis non desideravi, tu scis: quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit. (Liber Ieremiae 17, 16)
si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. (Liber Ieremiae 18, 8)
Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis. (Liber Ieremiae 42, 10)
tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum et opera eorum et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in omnibus, quae importavi super eam. (Prophetia Ezechielis 14, 22)
Byssus varia texta de Aegypto erat tibi in velum, ut poneretur in malo, hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. (Prophetia Ezechielis 27, 7)
Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 37)
Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)