Found 13 Results for: miseretur
“Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius, quia ipse flagellat et miseretur, deducit usque ad inferos deorsum et reducit a perditione maiestate sua, et non est qui effugiat manum eius. (Liber Thobis 13, 2)
LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet. (Liber Psalmorum 37, 21)
Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit. (Liber Psalmorum 37, 26)
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. (Liber Psalmorum 103, 13)
TETH. Iucundus homo, qui miseretur et commodat, IOD. disponet res suas in iudicio, (Liber Psalmorum 112, 5)
Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur. (Liber Psalmorum 116, 5)
Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit. (Liber Proverbiorum 14, 21)
Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis. (Liber Proverbiorum 14, 31)
Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. (Liber Proverbiorum 19, 17)
Miseretur excipientibus doctrinam miserationis et festinantibus in iudiciis eius. (Liber Ecclesiasticus 18, 14)
Laudate, caeli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur. (Liber Isaiae 49, 13)
Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat. (Epistula ad Romanos 9, 18)