Found 249 Results for: mittens mare
Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate et in hieme erunt. (Prophetia Zachariae 14, 8)
et mittens illos in Bethlehem dixit: “Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 8)
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Porro homines mirati sunt dicentes: “Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
Et ait illis: “Ite”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos (Evangelium secundum Matthaeum 11, 2)
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 25)
Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: “Phantasma est”, et prae timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 29)