Found 162 Results for: nemo
Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis. (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. (Evangelium secundum Ioannem 3, 32)
Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 6, 44)
Et dicebat: “Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)
Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 4)
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 13)
Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)
Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 27)
Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
Erigens autem se Iesus dixit ei: “Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 10)