Found 245 Results for: nisi
Ipse autem respondens ait: “Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 24)
Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae”. Et, relictis illis, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)
et dixit: “Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 3)
Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 9)
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum”. Et arefacta est continuo ficulnea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 22)
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
Iterum secundo abiit et oravit dicens: “Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)
“Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 26)
Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. (Evangelium secundum Marcum 3, 27)