Found 154 Results for: oculi

  • Oculi enim Domini contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti in hoc, quia ex praesenti tempore contra te bella consurgent”. (Liber II Paralipomenon 16, 9)

  • Ecce colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulcrum tuum in pace; nec videbunt oculi tui omne malum, quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius”. Rettuleruntque itaque regi cuncta, quae dixerat. (Liber II Paralipomenon 34, 28)

  • fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus, (Liber Nehemiae 1, 6)

  • Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida. (Liber Thobis 2, 10)

  • Et dixit illi: “Noli computare; salvus ibit filius noster et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt eum illa die, qua venerit ad te sanus. Ne computaveris, ne timueris de illis, soror. (Liber Thobis 5, 21)

  • Et Raphael dixit Thobiae, antequam appropinquaret patri: “Scio quia oculi eius aperientur. (Liber Thobis 11, 7)

  • Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. (Liber Iob 7, 8)

  • Numquid oculi carnei tibi sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis? (Liber Iob 10, 4)

  • Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae”. (Liber Iob 11, 20)

  • Praedam pollicetur sociis, sed oculi filiorum eius deficient. (Liber Iob 17, 5)

  • Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum. Consumpti sunt renes mei in sinu meo. (Liber Iob 19, 27)

  • Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. (Liber Iob 21, 20)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina