Found 13 Results for: olivae

  • At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. (Liber Genesis 8, 11)

  • Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: “Impera nobis”. (Liber Iudicum 9, 8)

  • et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: “Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est”. (Liber Nehemiae 8, 15)

  • Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae”, dicit Dominus Deus Israel. (Liber Isaiae 17, 6)

  • quia haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si olivae excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi. (Liber Isaiae 24, 13)

  • Plantabo in deserto cedrum, acaciam et myrtum et lignum olivae; ponam in solitudine abietem, ulmum et cupressum simul, (Liber Isaiae 41, 19)

  • Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)

  • Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam”. (Prophetia Aggaei 2, 19)

  • Et duae olivae super illud, una a dextris ampullae et una a sinistris eius”. (Prophetia Zachariae 4, 3)

  • Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?”. (Prophetia Zachariae 4, 11)

  • Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es, (Epistula ad Romanos 11, 17)

  • Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae. (Epistula ad Romanos 11, 24)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina