Found 32 Results for: operuit
et ait ad puerum: “Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis?”. Dixitque ei: “Ipse est dominus meus”. At illa tollens cito velum operuit se. (Liber Genesis 24, 65)
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum. (Liber Exodus 16, 13)
Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem; (Liber Exodus 24, 15)
Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit. (Liber Exodus 36, 34)
et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas. (Liber Exodus 36, 38)
Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis. (Liber Exodus 37, 28)
Quos et ipsos fecit de lignis acaciae et operuit laminis aeneis; (Liber Exodus 38, 6)
Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 34)
Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)
Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 17, 7)
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)