Found 47 Results for: pecora

  • Sed et nos rescribimus vobis. Pecora vestra et possessiones vestrae nostrae sunt; et, quae nostra, vestra sunt. Mandamus itaque, ut annuntient vobis secundum haec”. (Liber I Maccabaeorum 12, 23)

  • Pecora tibi sunt? Attende illis, et, si sunt utilia, perseverent apud te. (Liber Ecclesiasticus 7, 24)

  • Et stabunt alieni et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt; (Liber Isaiae 61, 5)

  • Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 9)

  • pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras, (Prophetia Ezechielis 34, 21)

  • ut diripias spolia et capias praedam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terrae. (Prophetia Ezechielis 38, 12)

  • Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: “Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?”. (Prophetia Ezechielis 38, 13)

  • Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 81)

  • Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: “Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant; (Prophetia Ionae 3, 7)

  • Haec dicit Dominus Deus meus: “Pasce pecora occisionis. (Prophetia Zachariae 11, 4)

  • Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina