Found 1134 Results for: pot
Dixitque Abimelech: “Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum”. Praecepitque omni populo dicens: (Liber Genesis 26, 10)
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: “Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde”. (Liber Genesis 26, 16)
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “Fili mi”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 27, 1)
Rursum Isaac ad filium suum: “Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi?”. Qui respondit: “Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi”. (Liber Genesis 27, 20)
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum; (Liber Genesis 28, 3)
Dixitque: “Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite”. (Liber Genesis 29, 7)
Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest”. (Liber Genesis 32, 13)
Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam”. (Liber Genesis 34, 10)
Dixitque ei: “Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur. (Liber Genesis 35, 11)
Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum. (Liber Genesis 36, 7)
Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)
qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus; (Liber Genesis 41, 35)