Found 39 Results for: primogenitus

  • Filii autem Esec fratris eius: Ulam primogenitus et Iehus secundus et Eliphalet tertius. (Liber I Paralipomenon 8, 39)

  • et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius; (Liber I Paralipomenon 9, 5)

  • et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur. (Liber I Paralipomenon 9, 31)

  • Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab, (Liber I Paralipomenon 9, 36)

  • Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia, Hanan; hi filii Asel. (Liber I Paralipomenon 9, 44)

  • Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iedihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus, (Liber I Paralipomenon 26, 2)

  • Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioah tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, (Liber I Paralipomenon 26, 4)

  • De Hosa autem, de filiis Merari, erant filii: Semri princeps — non enim fuerat primogenitus, et idcirco posuerat eum pater eius in principem — (Liber I Paralipomenon 26, 10)

  • Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus. (Liber II Paralipomenon 21, 3)

  • Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis. (Liber Iob 18, 13)

  • In fletu venient, et in deprecatione reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est”. (Liber Ieremiae 31, 9)

  • Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; (Epistula ad Romanos 8, 29)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina