Found 21 Results for: quaeritis

  • Dixit autem ad eos Eliseus: “Non est haec via, nec ista est civitas; sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis”. Duxit ergo eos in Samariam. (Liber II Regum 6, 19)

  • Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? (Liber Psalmorum 4, 3)

  • Dixit custos: “Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite”. (Liber Isaiae 21, 12)

  • Audite me, qui sequimini iustitiam, qui quaeritis Dominum; attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis. (Liber Isaiae 51, 1)

  • Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; (Prophetia Malachiae 3, 1)

  • Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)

  • Qui dicit illis: “Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. (Evangelium secundum Marcum 16, 6)

  • Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “Quid quaeritis viventem cum mortuis? (Evangelium secundum Lucam 24, 5)

  • Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “Quid quaeritis?”. Qui dixerunt ei: “Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 38)

  • Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 44)

  • Respondit eis Iesus et dixit: “Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. (Evangelium secundum Ioannem 6, 26)

  • Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 19)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina