Found 171 Results for: quidam
quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me; (Actus Apostolorum 24, 19)
Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens: “Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, (Actus Apostolorum 25, 14)
Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant; (Actus Apostolorum 28, 24)
Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? (Epistula ad Romanos 3, 3)
Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “Faciamus mala, ut veniant bona”? Quorum damnatio iusta est. (Epistula ad Romanos 3, 8)
Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam; (Epistula I ad Corinthios 4, 18)
Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! (Epistula I ad Corinthios 6, 11)
Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)
Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere”. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. (Epistula I ad Corinthios 10, 8)
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 9)
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. (Epistula I ad Corinthios 10, 10)