Found 11 Results for: quievit
Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus. (Liber Numeri 17, 15)
Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel; et quievit terra octoginta annis. (Liber Iudicum 3, 30)
Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat. (Liber Iudicum 8, 28)
Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; regnavitque Asa filius eius pro eo. In cuius diebus quievit terra annis decem. (Liber II Paralipomenon 13, 23)
Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 5)
Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit; porro Athalia interfecta est gladio. (Liber II Paralipomenon 23, 21)
Suspensus est itaque Aman in patibulo, quod paraverat Mardochaeo; et regis ira quievit. (Liber Esther 7, 10)
De caelo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit, (Liber Psalmorum 76, 9)
Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis praecepit; (Liber II Maccabaeorum 5, 25)
proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: “Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? (Liber Isaiae 14, 4)
Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, cessavit gaudium citharae; (Liber Isaiae 24, 8)