Found 8 Results for: refugii
erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur. (Liber Numeri 35, 12)
et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. (Liber Numeri 35, 25)
Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit, (Liber Numeri 35, 26)
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. (Liber Numeri 35, 28)
Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis. (Liber Numeri 35, 32)
De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa (Liber Iosue 21, 36)
Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? (Liber Psalmorum 43, 2)
Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus meus in rupem refugii mei; (Liber Psalmorum 94, 22)