Found 121 Results for: rest on Septimo die servare sabbati

  • Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, (Liber Numeri 15, 32)

  • aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non erit mundus. (Liber Numeri 19, 12)

  • Atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die; expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperum. (Liber Numeri 19, 19)

  • Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius. (Liber Numeri 28, 9)

  • Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius. (Liber Numeri 28, 10)

  • Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. (Liber Numeri 28, 25)

  • Die septimo offeretis vitulos septem et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, (Liber Numeri 29, 32)

  • Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri. (Liber Numeri 31, 19)

  • Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis”. (Liber Numeri 31, 24)

  • Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 5, 12)

  • Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati. (Liber Deuteronomii 5, 15)

  • Septimo anno facies remis sionem, (Liber Deuteronomii 15, 1)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina