Found 181 Results for: senectute sapientia

  • Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15, 15)

  • concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus. (Liber Genesis 21, 2)

  • Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua; deditque illi omnia, quae habuerat. (Liber Genesis 24, 36)

  • Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum. (Liber Genesis 25, 8)

  • Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. (Liber Genesis 37, 3)

  • Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum"”. (Liber Genesis 44, 20)

  • Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos (Liber Genesis 48, 10)

  • et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere (Liber Exodus 31, 3)

  • implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus, (Liber Exodus 35, 31)

  • Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque reperientes”. (Liber Exodus 35, 35)

  • et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. (Liber Deuteronomii 4, 6)

  • Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est in sepulcro Ioas patris sui in Ephra filiorum Abiezer. (Liber Iudicum 8, 32)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina