Found 16 Results for: servientes
et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi, (Liber Numeri 3, 7)
et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi. (Liber Numeri 3, 8)
dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth. (Liber Iudicum 2, 13)
Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur et multo faciebant peiora quam fecerant patres sui, sequentes deos alienos, servientes eis et adorantes illos: non dimiserunt opera sua et viam durissimam, per quam ambulare consueverant. (Liber Iudicum 2, 19)
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth. (Liber Iudicum 3, 7)
Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes; nam et filii eorum et nepotes, sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in praesentem diem. (Liber II Regum 17, 41)
Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes. (Liber I Paralipomenon 25, 1)
Servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israel. (Prophetia Ezechielis 48, 19)
sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, (Epistula ad Romanos 12, 11)
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores (Epistula I ad Corinthios 6, 9)
Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes; (Epistula ad Galatas 4, 3)
non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; (Epistula ad Ephesios 6, 6)