Found 197 Results for: sexus vitae

  • Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; (Epistula ad Romanos 5, 18)

  • Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)

  • lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)

  • verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. (Epistula ad Philippenses 2, 16)

  • Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. (Epistula ad Philippenses 4, 3)

  • nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. (Epistula I ad Timotheum 4, 8)

  • Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu, (Epistula II ad Timotheum 1, 1)

  • in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia; (Epistula ad Titum 1, 2)

  • ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae. (Epistula ad Titum 3, 7)

  • sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. (Epistula ad Hebraeos 7, 3)

  • qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, (Epistula ad Hebraeos 7, 16)

  • Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. (Epistula Iacobi 1, 12)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina