Found 197 Results for: sexus vitae
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae. (Liber Proverbiorum 4, 10)
cum non observet semitam vitae, vagi sunt gressus eius, et ipsa nescit. (Liber Proverbiorum 5, 6)
Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, (Liber Proverbiorum 6, 23)
Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. (Liber Proverbiorum 9, 11)
Vena vitae os iusti, et os impiorum operit violentiam. (Liber Proverbiorum 10, 11)
Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)
Spes, quae differtur, affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. (Liber Proverbiorum 13, 12)
Lex sapientis fons vitae, ut declinet a laqueis mortis. (Liber Proverbiorum 13, 14)
Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis. (Liber Proverbiorum 14, 27)
Lingua placabilis lignum vitae, sed obliquitas in ea conteret spiritum. (Liber Proverbiorum 15, 4)
Semita vitae sursum est viro erudito, ut declinet de inferno deorsum. (Liber Proverbiorum 15, 24)
Auris, quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur. (Liber Proverbiorum 15, 31)