Found 1491 Results for: sicut
Cum enim dixerint: “Pax et securitas”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 3)
igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 6)
Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 11)
Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 3)
De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos, (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 1)
Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent (Epistula I ad Timotheum 1, 3)
Collabora sicut bonus miles Christi Iesu. (Epistula II ad Timotheum 2, 3)
sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. (Epistula II ad Timotheum 3, 9)
Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, (Epistula ad Titum 1, 5)
Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, (Epistula ad Titum 1, 7)
Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. (Epistulam ad Philemonem 1, 17)
et velut amictum involves eos, sicut vestimentum et mutabuntur. Tu autem idem es, et anni tui non deficient”. (Epistula ad Hebraeos 1, 12)