Found 335 Results for: solium ignem mari vitrum iustitiae

  • Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. (Epistula II Petri 2, 21)

  • Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quattuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, (Apocalypsis Ioannis 7, 2)

  • dicens: “Nolite nocere terrae neque mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum”. (Apocalypsis Ioannis 7, 3)

  • et mortua est tertia pars creaturarum, quae in mari sunt, quae habent animas, et tertia pars navium interiit. (Apocalypsis Ioannis 8, 9)

  • Propterea laetamini, caeli et qui habitatis in eis. Vae terrae et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet!”. (Apocalypsis Ioannis 12, 12)

  • Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cor nua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae. (Apocalypsis Ioannis 13, 1)

  • Et facit signa magna, ut etiam ignem faciat de caelo descendere in terram in conspectu hominum. (Apocalypsis Ioannis 13, 13)

  • Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius”. (Apocalypsis Ioannis 14, 18)

  • Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari. (Apocalypsis Ioannis 16, 3)

  • Et miserunt pulverem super capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata est! (Apocalypsis Ioannis 18, 19)

  • Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum. (Apocalypsis Ioannis 21, 21)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina