Found 173 Results for: spem gratiam
ut glorificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 12)
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)
Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, (Epistula I ad Timotheum 1, 12)
qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia; (Epistula II ad Timotheum 1, 9)
in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia; (Epistula ad Titum 1, 2)
exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; (Epistula ad Titum 2, 13)
ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae. (Epistula ad Titum 3, 7)
adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum. (Epistula ad Hebraeos 4, 16)
ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem; (Epistula ad Hebraeos 6, 18)
Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu; (Epistula ad Hebraeos 12, 28)
Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam”. (Epistula Iacobi 4, 6)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)